LOLHARDUS Walterus

LOLHARDUS Walterus
LOLHARDUS Walterus
Missam, extremam unctionem, Satisfactiones proprias pro peccatis, Papae auctoritatem improbavit, A. C. 1315. in Germania contionatus. An et exsecranda illa, Angelos bonos potius inferni poenas, quam Luciferum, mereri, Deum peccata non punire, Baptismum nullius efficaciae, paenitentiam
non necessariam, magistratui non parendum esse, etc. quod quidam tradunt, asseruerit, fides penes illos esto. Vivus exustus est Coloniae A. c. 1322. Vide Morer. Dict. Hist. In Anglia Lothardorum nomen exortum esse sub excessu Eduardi III. atque his impositum, qui Wiclefiana dogmata sunt amplexi, refert Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Sic autem illos dictos opinatur Commonachus S. Augustini Cantuar. inl. MS. A. C. 1406. a lolio: quod, sicut lolium, inquit, segetes Domini inficerent. In eius sententiam abiit Lindewodus, sed perperam uterque; Trithemius enim in Chron. ostendit, a praefato Lolhardo originem duxisse. Contra illos autem plutima statuit Thomas Arundelius Archiep. Cant. in Conc. Oxoniensi. Nostro aevo accipiunt alii Lollardos, pro institutae tutae religioni adversantibus, eoque vetus sacramentum Vicecomitum, ad prosequendos Lollardos iuratorum, hodie trahunt Idem Henr. Spelm. in Gloss. Arch.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”